라틴어 문장 검색

Quisquis ades sacris , lugubria dicite verba, Et fletu madidis Ibin adite genis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:7)
At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt in tantis dicenda malis, lugubris et amens et laniata sinus totum percensuit orbem, exanimesque artus primo, mox ossa requirens repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 27:1)
lacrimas quoque saepe notavi me lacrimante tuas, nutu quoque signa remittis, et quantum motu formosi suspicor oris, verba refers aures non pervenientia nostras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:19)
genitor lugubris et una mater adest, ambo miseri, sed iustius illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 69:2)
isque gradus templi, natarum membra suarum, amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:8)
Gaudet agitque illa patri grates et successisse duabus id putat infelix, quod erit lugubre duabus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:21)
Qui lacriment, desunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:15)
" Flentibus haec lacrimans heros memorabat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:26)
propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita complectens infirmis membra lacertis sensimus, inquit amas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:3)
Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me indeploratum sub inania Tartara mitte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 73:12)
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur auditi sanctis et verba minantia lucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:5)
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et adloquiis parte levare tuis, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem, et vocem populi publicaque ora sequi, - denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere voce " vale "?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 86)
illa dies veniet, mea qua lugubria ponam, causaque privata publica maior erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 224)
percensere libet calamique revolvere sulcos, sidereis quos illa notis manus aurea duxit, ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro, dum lacrimans veneror dumque oscula dulcia figo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3197)
sol refugit et lugubri sordidus ferrugine igneum reliquit axem seque maerens abdidit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae41)

SEARCH

MENU NAVIGATION