라틴어 문장 검색

urgeri prela, fluere lacus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장5)
reliqua lacus classiarii tectis navibus obtinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장4)
incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus ima vel media.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장2)
quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장4)
eoque Frisii iuventutem saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per lacus admovere ripae agrosque vacuos et militum usui sepositos insedere, auctore Verrito et Malorige, qui nationem eam regebant in quantum Germani regnantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장2)
id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장4)
Agrippina silens eoque minus adgnita (unum tamen vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장8)
consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장3)
namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per montis adversos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장2)
utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 1:3)
mox vehiculum et vestis et, si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:1)
servi ministrant, quos statim idem lacus haurit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:2)
loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetemptare;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 2:2)
Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:1)
nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION