라틴어 문장 검색

reliqua lacus classiarii tectis navibus obtinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장4)
incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus ima vel media.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장2)
quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장4)
eoque Frisii iuventutem saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per lacus admovere ripae agrosque vacuos et militum usui sepositos insedere, auctore Verrito et Malorige, qui nationem eam regebant in quantum Germani regnantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장2)
id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장4)
Agrippina silens eoque minus adgnita (unum tamen vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장8)
namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per montis adversos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장2)
utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 1:3)
mox vehiculum et vestis et, si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:1)
servi ministrant, quos statim idem lacus haurit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:2)
labores itinerum, inopia commeatuum, duritia imperii atrocius accipiebantur, cum Campaniae lacus et Achaiae urbes classibus adire soliti Pyrenaeum et Alpes et immensa viarum spatia aegre sub armis eniterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 23장4)
iuxta Curtii lacum trepidatione ferentium Galba proiectus e sella ac provolutus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장3)
populus cum lauru ac floribus Galbae imagines circum templa tulit, congestis in modum tumuli coronis iuxta lacum Curtii, quem locum Galba moriens sanguine infecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장4)
circa lacum Fundani descendentibus qui Sabinum comitabantur armatis occurrunt promptissimi Vitellianorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장7)
nec Iordanes pelago accipitur, sed unum atque alterum lacum integer perfluit, tertio retinetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION