라틴어 문장 검색

"Quin potius domus tuae patulum ac perflabilem locum, immo et lacu aliquo conterminum refrigerantemque prospicis?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:57)
nam senex claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proxumum bibendi causa gregatim prominabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:2)
Vitatis ergo turbulis et electo secreto litore prope ipsas fluctuum aspergines in quodam mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus refoveo:
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:4)
et me de miseriae lacu liberavit.
(ARCHIPOETA, IX132)
Lacus vero aut stagna quae piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 8:1)
Sic poeta verborum diligentissimus '' aquilam dicit et iaspidem, ' fulvos' galeros et ' fulvum' aurum et arenam ' fulvam' et ' fulvum ' leonem, sicque Ennius in Annalibus 'aere fulvo' dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 12:2)
Cum provinciam, inquit, Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 18:1)
LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 2:1)
Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 8:1)
Quaestio an harena.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 1:1)
Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:1)
Sed enim ' harenas' parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:7)
Nam, cum supra dixisset, neque caelum neque triticum neque multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod 'unam terram' ac 'plures terras et 'urbem' et 'urbes' et 'imperium' et 'imperia' dicamus, neque 'quadrigas' in unam nominis figuram redigere neque 'harenam' multitudinis appellatione convertere possimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 9:1)
Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in 'quadriga' dicenda et in 'harenis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 11:3)
Eandemque rationem 'harenae' habendam, sed in specie dispari;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION