라틴어 문장 검색

nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
non nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae saucius lamentatur vel modice potius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:5)
apud illum enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in volnere);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:1)
Co/nqueri fortu/nam adversam, no/n lamentari/ decet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:13)
at Cimbri et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:7)
posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique coepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:5)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)
sanusne es, qui temere lamentare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:4)
cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur, quid agitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:3)
Planctus est optime - manu misit aliquot - etiam si maligne illum ploravit uxor.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:18)
Ibi triduo inclusus redeunte in animum solitudine atque contemptu verberabam aegrum planctibus pectus | et inter tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:2)
Tremuit perterritus aether planctibus insolitis, confusaque regia caeli.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:12)
Quia tum mihi lamentari praeter caeteras Visa est, et quia erat forma praeter caeteras Honesta et liberali, accedo ad pedisequas;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1128)
Modo quandam vidi virginem hic viciniae Miseram suam matrem lamentari mortuam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 286)
cum lamentamur non apparere labores nostros et tenui deducta poemata filo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 186)

SEARCH

MENU NAVIGATION