라틴어 문장 검색

Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac focis ageret?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 2:1)
Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam vovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 10:1)
Ego bis tricenis annis actis sine nota Eques Romanus e Lare egressus meo Domum revertar mimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:4)
Exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve focumve eove quo exta dari debebunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:3)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Nullum iam languidus aevo Evaluit revocare parens, coniunxve maritum Fletibus, aut patrii, dubiae dum vota salutis Conciperent, tenuere Lares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:58)
Indigetes flevisse deos, urbisque laborem Testatos sudore Lares, delapsaque templis Dona suis, dirasque diem foedasse volucres Accipimus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:20)
Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextrae Ante ipsum penetrale deae semperque calentes Mactavere focos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:44)
duro concordes cespite mensas Institnunt, et permixto libamina Baccho Gramineis fluxere focis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:52)
Illi namque nefas urbis submittere tecto Aut laribus ferale caput:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:2)
Gabios Veiosque Coramque Pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae, Albanosque lares Laurentinosque penates Rus vacuum, quod non habitet, nisi nocte coacta, Invitus, questusque Numam iussisse, senator.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:39)
Si maxima gloria nobis Semper erit, tanti pignus servasse mariti, Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros, Oramus, sociosque lares dignare vel una Nocte tua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:2)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
Cum peteret regem, decepta satellite dextra Ingessit sacris se peritura focis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXI1)
Vicina in ipsum silva descendet focum Infante cinctum sordido.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX8)

SEARCH

MENU NAVIGATION