라틴어 문장 검색

Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati garrula limoso prospexit ab elice perdix et plausit pennis testataque gaudia cantu est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:1)
et dum mirantur, eandem accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior subvolat et remos plausis circumvolat alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:7)
Quem postquam barbarus ensis abstulit et tepida latuerunt tecta favilla, congerie e media tum primum cognita praepes subvolat et cineres plausis everberat alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 65:4)
cumque fefellit amans aliqua novitate maritum, plauditur et magno palma favore datur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1226)
carmina quod pleno saltari nostra theatro, versibus et plaudi scribis, amice, meis, nil equidem feci tu scis hoc ipse - theatris, Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 710)
stultum est sic credere sacrum, sanguine balantis summos contingere postes, lascivire choris, similaginis azymon esse, cum fermentati turgescant crimine mores, non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, legis et antiquae praeductis pingere sulcis omne sacramentum retinet quod passio vera, passio, quae nostram defendit sanguine frontem corporeamque domum signato conlinit ore?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3114)
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)
laurea victoris Marii minus utilis urbi, cum traheret Numidam populo plaudente Iugurtham, nec tantum Arpinas consul tibi, Roma, medellae contulit extincto iusta inter vincla Cethego, quantum praecipuus nostro sub tempore princeps prospexit tribuitque boni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권162)
mox ubi iam caelo revolandum, pars petit aethram libera sideream plaudens super aëra pinnis, pars captiva iacet laceris et saucia plumis pugnat humi et volucres nequiquam suspicit, auras;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1217)
pax datur artubus exanimis, flatus in aethere plaudit ovans templaque celsa petit volucer.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.48)
"cur in theatris te vidente id plauditur?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.181)
Plaudite.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 9107)
Plaudite.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 675)
Omnes Vol valete, et plaudite.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8179)
Om Vos valete, et plaudite!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 592)

SEARCH

MENU NAVIGATION