라틴어 문장 검색

Quem dura aeneae certamina, quem Gulielmi Gesta latent?
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:2)
Agnosco faciem, vultu latet alter in illo Wainfletus, sic ille oculos, sic ora ferebat:
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:4)
Non me latent ista.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:25)
Non te latet adventus mei causa.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:38)
Nam verbosus quisquis est profecto latere non potest.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:7)
Ipsa tamen fides in prosperis quidem latet, sed eminet in adversis.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:6)
Quid si unum haberes cuius nescires linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:25)
Cuius autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire nequeant, huius salus desperanda est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:14)
Sed ut tandem collationem hanc nostram, vel sole ruente claudamus, ab amore profectam amicitiam non dubitatis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:31)
Terrarum motus, mugitum fulminis, iras Occeani, uentorum prelia mente fideli Conspicit et certa solers indagine claudit Temporis excursus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:18)
Si Natura negat, animi succurrere debet Robur et affectus effectu claudere nostros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:11)
Cetera quis nescit meliora latere sub istis Quorum sola gerunt placidi preludia uultus?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:11)
Namque bonum quod sepe latet splendore minori Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:9)
Consilio, racione, fide mea causa iacebit Orphana nec certo claudetur fine uoluntas, Singula ni Racio trutina meliore repenset, Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum, Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent, Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidentur Astra nec obscurus aer pelagusque profundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:30)
Ergo si nostris uult condescendere uotis, Omnia prouenient, ut lex deposcit et ordo Postulat, et certis claudentur singula metis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION