라틴어 문장 검색

Quam profunda latent mysteriorum secreta in litteris!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:7)
Non te celabo quae summa ejus feruntur, ne videar deoperire quae displiceant in voluptate, et obumbrare quae placeant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:34)
lucos eorum diruas quibus obumbratur veritas, et quidam coelestis liber visus cogitationis horrore tenebrosae disceptationis absconditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 13:4)
Ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:8)
Simul ostenditur quod hominem justum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius generis reservatur seminarium, qui non generationis nobilitate, sed justitiae et perfectionis merito laudatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:12)
In quo latet lingua quae velut organum vocis, sonos ejus artifici suavitate modulatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:11)
Si enim nihil vitii mentem obumbret, sincerae cogitationes sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:11)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
Allegoria autem quinque sensus complectitur, qui sunt in corpore nostro velut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obumbrant, et plerumque incursantur bestiis, et exagitantur condensa et opaca eorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:4)
Altior autem et interior significatio demonstrat justum virum, amatoremque sapientiae, tamquam arborem fructuosam, internecatis quae escam ejus solebant arrodere, comam obumbrare, coarctare processus ramorum, velut exsortem irrationabilium passionum solum remansisse cum suis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:5)
Quaerenda causa, nec tamen latet quantum ad litteram pertinet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:2)
Deinde quoniam non est hujusmodi columba, ut possit fructus latentes sub aqua eruere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:4)
sed obliviscebatur, ut absconderet persecutionis errores, ut tegeret superiora delicta, bonisque operibus obumbraret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:9)
Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens, ipse quoque arrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat, ut aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens, idque (incertum qua mente) ne lateret affectans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 10:1)
Inter quos Paulus eminebat notarius, ortus in Hispania coluber quidam sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION