라틴어 문장 검색

Quoties magni alicuius uiri mors ab historicis narrata est, toties fere consummatio totius uitae et quasi funebris laudatio redditur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:6)
CORDI CREMVTI non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 23:1)
quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus immurmuret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:3)
Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obvium manui fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 6:1)
da postulatae tu veniam cantilenae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 11:1)
si natalibus servanda reverentia est, quia et hos non omittendos euangelista monstravit (nam Lucas laudationem Iohannis aggressus praestantissimum computavit, quod de sacerdotali stirpe veniebat, et nobilitatem vitae praedicaturus prius tamen extulit familiae dignitatem):
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 17:1)
unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bibliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:3)
ad cuius uicina pertinet locus ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis ac splendore lucis audisti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:4)
matronis gratiae actae honosque additus ut earum sicut virorum post mortem sollemnis laudatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 534:2)
unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione , qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi conperta adfert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 417:2)
haec vel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad civilem habitum honoribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 724:1)
De quo genere libitum mihi est paulo plura quam ostenderam dicere, non tam propter usum forensem, qui est a me omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod nemo negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine qua laudatio effici non possit, esse necessariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 348:2)
cuius laudationem cum tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 674:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION