라틴어 문장 검색

populus Romanus ne tam honestam, tam severam diligentemque accusationem neque vobis placuisse neque ordini vestro placere arbitretur, providete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 2:3)
Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 3:2)
qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:2)
Nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:2)
refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece στάσισ dicitur, appelletur Latine status;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:1)
Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non iure factum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:3)
nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:3)
Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias voluntariis accusationibus exsecutos, quo deformius arbitrabar publici hospitii iura neglegere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 5:2)
Ille accusationem vel fortuita vel voluntaria morte praevertit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:2)
Nihilo minus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:1)
Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et varie.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:2)
E testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 28:1)
Est lege cautum ut reus ante peragatur, tunc de praevaricatore quaeratur, videlicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 29:1)
explicabat vitam suam, testes et laudatores dabat vel eum sub quo militaverat, vel eum cui quaestor fuerat, vel utrumque si poterat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 5:4)
Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION