라틴어 문장 검색

Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicavit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola lauro capita et alia fronde non vinciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:3)
Videmus et in capite praetoris urbani lauream coronam, cum rem divinam Herculi facit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:1)
Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:2)
Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
E monte ergo proximo decerpta laurus sumebatur operantibus, quam vicina offerebat occasio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 4:1)
Anicianum cucurbitivum cirritum cervisca calculosum Crustuminum decimanum Graeculum Lollianum Lanuvinum laureum Lateresianum myrapium Milesium murteum Naevianum orbiculatum Praecianum rubile Signinum Tullianum Titianum timosum Turranianum praecox volemum, mespilum serum, sementivum serum, Sextilianum serum, Tarentinum serum, Valerianum serum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 6:3)
Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 5:3)
Nunc neque te longi remeantem pompa triumphi Excipit, aut sacras poscunt Capitolia lauros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:77)
Tum torta priores Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos Candida Phocaica complectitur infula lauro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:34)
Non rupta trementi Verba sono, nec vox antri complere capacis Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum Excussae laurus, immotaque culmina templi, Securumque nemus, veritam se credere Phoebo Prodiderant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:37)
Unde et Thessalicae veniunt ad Pythia laurus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:78)
At mea Vipsanas spectant cenacula laurus, Factus in hac ego sum iam regione senex.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVIII2)
Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos, Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, II3)
Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis Et non decernis, Laure, quid esse velis, Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas Et fuerat serum iam tibi desinere.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV1)
At tu sub urbe possides famem mundam Et turre ab alta prospicis meras laurus, Furem Priapo non timente securus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII18)

SEARCH

MENU NAVIGATION