라틴어 문장 검색

Itaque quae concursum et admirationem habuerant, cum dedicarentur, devitantur et in antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid novi luxuria commenta est, quo ipsa se obrueret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:3)
Eo libentius quod exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis uiris facunde dicta teneo, ne ad quemquam priuatim pertineant, populo dedicabo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 10:6)
uobis pudicitiam dedicat quibus debet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 21:6)
Hic respondetur omnia quidem deorum esse, sed non omnia dis dedicata ;
(세네카, 행복론, Liber VII 40:1)
Atqui haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis humanos casus supergressa, extra regnum fortunae subducta, quam non inopia, non metus, non morborum incursus exagitet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:2)
Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit, et siderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam suum facere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 38:3)
Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 72:1)
haec tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans efficit membrum bene frigidum, ubi publico lectisternio exstructo clientularum sive nutricum loquacissimus chorus receptui canit cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:3)
Epulum multiplex et capacissima lectisternia para:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 1:1)
est, primae titulorum rubricae, prima sermonum officia dedicarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 1:2)
quotiens aliquem mentis perfidae figmenta ponentem sanam respondere doctrinam fidem credere, viam tenere vitam sperare suadetis, quis vos dubitet in huius emendatione conversi, qui iam sit liber ab haeresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis et veritatis azymis dedicaturos?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 6:1)
licet olim praedicationes tuas, nunc repentinas, nunc, ratio cum poposcisset, elucubratas, raucus plosor audierim, tunc praecipue, cum in Lugdunensis ecclesiae dedicatae festis hebdomadalibus collegarum sacrosanctorum rogatu exorareris, ut perorares.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:2)
Centum hos versus, quos in equum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die, quam dedicaverat opus, tradere iussus sum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr12)
Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr19)
quos eum geminata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr10)

SEARCH

MENU NAVIGATION