라틴어 문장 검색

quasque rates Iris Iunonia paene cremarat, solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti sulphure fumantes Acheloiadumque relinquit Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:2)
Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidiim caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro, Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 11)
tum exposita causa, in quam scripta legetur oratio, (nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in hoc ars est,
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 93:2)
Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si dimidiam fabulam aut dimidium librum dicimus, peccamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 10:1)
sed, pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 230:1)
mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur, cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit:
(아풀레이우스, 변명 31:7)
uel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec pronuntiata uocabula.
(아풀레이우스, 변명 36:3)
Quo modo autem hoc fieri potest, nisi, quem ad modum ipse dominus dicit, petendo quaerendo pulsando, id est orando legendo plangendo?
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:7)
Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 13:1)
Quid tam inpium legimus inter reges quam Achab, de quo scriptura dicit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:13)
item de Achille dicit πόδασ ὠκυ`σ *̓αχιλλεύσ, quem legimus in talo esse vulneratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6306)
dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis qui viverent censoriis esset, creari placuit qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 290:1)
sane sciendum hoc loco errasse Donatum, qui dicit 'Edonii' legendum, ut 'do' brevis sit, secundum Lucanum, qui dicit Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3653)
nam ab omnium coniugationum infinito detracta 're' ultima syllaba fit imperativus, ut 'amare ama', 'docere doce', 'legere lege', 'audire audi'. cum autem 'fac' vel 'dic' dicimus, apocopen verba patiuntur ex 'face' 'dice'. conposuit 'edice'. expressa autem festinantis oratio, quia Turnum non praedixit locuturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4634)
Probus vero 'insignibus albis' dicit legendum, ut vestes albas accipiamus, quae sunt sacerdotibus congruae, sicut Statius de Amphiarao dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5392)

SEARCH

MENU NAVIGATION