라틴어 문장 검색

liber tamen ut factum ipsum manet manebit legeturque semper, tanto magis quia non statim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 27 2:4)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
Tunc ille statim tollens librum de manu sua, magistrum adiit et legit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:7)
In qua schola utriusque linguae libri, Latinae scilicet et Saxonicae, assidue legebantur, scriptioni quoque vacabant, ita, ut antequam aptas humanis artibus vires haberent, venatoriae scilicet et ceteris artibus, quae nobilibus conveniunt, in liberalibus artibus studiosi et ingeniosi viderentur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:5)
His itaque paucis si aviditas tua contenta non est et librum aliquem de hac re, quem diutius legas, desideras, patienter tibi sunt expectandae vacationes nostrae et rogandus deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:4)
Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 14:1)
Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 4:1)
Et quia longum est numerosos versus ex utroque transcribere, libros veteres notabo, ut qui volet illic legendo aequalitatem locorum conferendo miretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 30:2)
De hoc argumento composueram Librum tertium methodo populari, ut à pluribus legeretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:5)
confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 20:2)
posco librum Titi Livi, et quasi per otium lego atque etiam ut coeperam excerpo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:2)
et quorum libris modo dissimulata Perillae, nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1199)
quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe flagrantia mirandi apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro, de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inueniet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:2)
Quanto studiosius intentiusque legisti libros quos de Helvidi ultione composui, tanto impensius postulas, ut perscribam tibi quaeque extra libros quaeque circa libros, totum denique ordinem rei cui per aetatem non interfuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 1:1)
ferus et nobis crudelior omnibus hostis, delicias legit qui tibi cumque meas, carmina ne nostris quae te venerantia libris iudicio possint candidiore legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 135)

SEARCH

MENU NAVIGATION