라틴어 문장 검색

omnibus enim regni viribus conixus cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum exercitu filiis duobus, ardye ac , iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 248:1)
in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in aede positum scribit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 451:1)
iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae duodeviginti tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae navigiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 302:2)
sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 314:1)
naves quas civitatibus maritimis ademisset redderet neve ipse navem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 424:1)
signati argenti octoginta quattuor milia fuere ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 591:1)
comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda si qua obsessis mari summitterentur praesidia, tres tectas naves et lembos pristesque, tradita vetere classe ex foedere Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 286:1)
ex victoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 431:2)
Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoria erant, Delum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 475:1)
apparuit deinde piraticos celoces et lembos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 310:2)
ab Romanis octoginta naves pugnabant, ex quibus Rhodiae duae et viginti erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 339:2)
pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant navibus maritima Aetoliae vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 74:2)
Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naves et tres lembos adimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 191:2)
argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis - talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat - et tritici quingenta quadraginta milia modium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 462:1)
cum pontifices negassent ad religionem pertinere quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION