라틴어 문장 검색

Ob quam causam periti medici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 6:2)
Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, quae et acuta et in febre est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 1:3)
rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 6:6)
Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leues deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:1)
Tertium genus insaniae est ex his longissimum, adeo ut uitam ipsam non impediat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 19:1)
Quod genus insanientium specie * * * similique uictus genere curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte uinum datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 24:2)
Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae experimentum adprobarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:7)
- Commodissimum est inter initia calida * et cataplasmata toto uentri imponere, ut dolorem leniant, post cibum uomere, atque ita uentrem exinanire;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:1)
Carcinode uero phymata commode his leniuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 25:1)
Quo grauior uero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto uel albo oui uel muliebri lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:1)
At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:2)
Vinum bibere lene, subausterum, modice uetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:5)
- In hoc casu aluus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria quae laeserunt leniantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 30:2)
Supra percussum uero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 70:3)
Conposita uero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION