라틴어 문장 검색

Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장84)
Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장101)
ea plus pondere nocent, quo vesicam urguendo vulnus inritant, quam calore proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장123)
si plus aequo adsumitur, subinde vesica impletur eoque inritatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장29)
Ex quo evenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat ac sic eam inritet et graves inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장53)
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in uisceribus mali contrahitur, inritat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 9:5)
maximeque torminibus leniuntur et quocumque modo uenter fluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 10:2)
quaeque eorum uitia uel in senectute coeperunt, uel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 28:2)
atque haec ipsa et intendi et leniri possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 3:3)
in is uero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere ualetudinis solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 5:1)
Ob quam causam periti medici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 6:2)
Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae experimentum adprobarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:7)
- Commodissimum est inter initia calida * et cataplasmata toto uentri imponere, ut dolorem leniant, post cibum uomere, atque ita uentrem exinanire;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:1)
Carcinode uero phymata commode his leniuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 25:1)
reliqua curationibus inritantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION