라틴어 문장 검색

Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장2)
deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere et unguere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장12)
si leni, ea, in qua faenum Graecum vel tisana vel malva decocta sit, si reprimendi causa, ex verbenis acris autem est marina aqua vel alia sale adiecto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장27)
Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a vetustissimo auctore Hippocrate paucis verbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si vehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장3)
Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장23)
maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus, ideoque extremas partes perfricamus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장24)
Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장25)
Denique si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장30)
At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장32)
Lenissima est navi vel in portu vel in flumine, vehementior vel in alto mari navi vel lectica, etiamnum acrior vehiculo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장9)
Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장17)
aliae lenes, aliae acres;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 19장3)
vinum dulce vel lene, passum, defrutum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장5)
22. Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amylum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장1)
aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque invicem altero die lenior, altero vehementior . . . :
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION