라틴어 문장 검색

Vbi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo uetere, cum capite, excepto uentre, permulceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:1)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:5)
Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leuiter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam uirilibus debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 10:3)
quod prominens leuiter uentriculo insidet, et in quattuor fibras diuiditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:2)
caput leuiter dolet, grauitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:5)
perfricandae uehementer inferiores partes, leuior frictio adhibenda thoraci ori capiti;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:2)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma superimponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 3:2)
sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leuiter exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:3)
Tum uero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:6)
frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leuiter contra pulmonem, idque bis cottidie facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 2:4)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:1)
Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leuiter subcruenta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 1:4)
tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leuiter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:4)
paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leuiter infundere, ne calor intus destituat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:3)
circa tertiam horam leuiter unctis manibus corpus permulcere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION