라틴어 문장 검색

Spero me secutum in libellis meis tale temperamen- tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salva infimarum quoque personarum re- verentia ludant;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr1)
Hic est quem legis ille, quem requiris, Toto notus in orbe Martialis Argutis epigrammaton libellis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, I1)
Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos Et comites longae quaeris habere viae, Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, II1)
Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos, Terrarum dominum pone supercilium.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV1)
Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos Et cultum docto pectore profer opus, Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces Nec sileant nostri praetereantque senes.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXV1)
Fama refert nostros te, Fidentine, libellos Non aliter populo quam recitare tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXIX1)
sed hi libelli, Tamquam coniugibus suis mariti, Non possunt sine mentula placere.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV2)
Quare deposita severitate Parcas lusibus et iocis rogamus, Nec castrare velis meos libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV6)
Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVIII1)
Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis, Dicatur potius *το`ν δ' ἀπαμειβόμενοσ.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLV1)
Commendo tibi, Quintiane, nostros - Nostros dicere si tamen libellos Possum, quos recitat tuus poeta - :
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LII1)
Una est in nostris tua, Fidentine, libellis Pagina, sed certa domini signata figura, Quae tua traducit manifesto carmina furto.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII1)
Occurris quotiens, Luperce, nobis, 'Vis mittam puerum' subinde dicis, 'Cui tradas epigrammaton libellum, Lectum quem tibi protinus remittam?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII1)
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I2)
I nunc, edere me iube libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION