라틴어 문장 검색

scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 520)
haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus, liberaque a ferro crura futura putet, haec facit ut, videat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia iactet aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 617)
timeo naufragus omne fretum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 257)
tranquillas etiam naufragus horret aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 74)
ecce domo patriaque carens oculisque meorum, naufragus in Getici litoris actus aquas, qua tamen inveni vultum diffundere causa possim, fortunae nec meminisse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 43)
ad veteres scopulos iterum devertor et illas, in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 149)
velivolique maris vates, cui credere posses carmina caeruleos composuisse deos quique acies Libycas Romanaque proelia dixit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 168)
destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges, diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권138)
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae insula, quam Libyci verberat unda freti, hanc petit hospitio regis confisa vetusto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권371)
"consumpsi naufragus huius opes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권418)
"orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권419)
"illa dies, Libycis qua Caesar in oris perfida magnanimi contudit arma Iubae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권259)
quo simul ac venit, frenatos curribus angues iungit et aequoreas sicca pererrat aquas, effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis, et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권343)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
"cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis imbelles capreae sollicitusque lepus?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권227)

SEARCH

MENU NAVIGATION