라틴어 문장 검색

in provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit vide, non quin possint multi esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:1)
Quae quidem Hypothesis, licet accurata non sit, ad ineundum tamen calculum assumi potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:26)
Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus pulchrum nec supprimendum, quantum aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo mihi non imposuit recitatio tua;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 3:1)
At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas, Imperat ut captae qui dare multa potest;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 842)
rure suburbano poteris tibi dicere missa, illa vel in Sacra sint licet empta via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 15:1)
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, quorum non pudeat, posse referre iocos, haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis ante tuos oculos, ut modo visus, ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1019)
hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit.
(세네카, 행복론, Liber IV 47:6)
Nec etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut evidenter probatur, licet Magister contrarium dixerit in quarto. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:16)
Verum enim licet sit quod non omnis vapor in procellam desinat, ita vere dici potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in fine levissima tensione rumpitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:14)
Quas autem poenas vivendo patiuntur amantes, licet plurimum sit superius enarratum, tamen non mihi videtur quemquam posse plenius erudiri nisi fuerit magistra experientia eruditus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:4)
Sed Christiani licet hoc bellum a Babylonia transmissum aestimaverunt, nequaquam formidine concuti potuerunt, fortiter resistentes, et in Domino Jesu spem vitae ponentes, pro cujus nomine et amore omnem cognationem carnis et sanguinis reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:4)
et quaeex eis tibi bona sunt ventura, licet sis debilis, tamen habebis, et malumviribus devitare non poteris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 192:4)
Nonnulla enim ex istis, licet sint usu levia et ludicra, tamen informatione valida esse possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 316:2)
Interim minime advertunt, licet hoc verum sit, posito quod flamma generetur, tamen posse impediri flammae generationem a tanta mole, quae illam comprimere et suffocare queat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:8)
quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION