라틴어 문장 검색

nec referam Scaeas et Pergama, Apollinis arces, et Danaum decimo vere redisse rates, moenia cum Graio Neptunia pressit aratro victor Palladiae ligneus artis equus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 926)
testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci induit abiegnae cornua falsa bovis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 195)
iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam laeserat abiegni uenter apertus equi, cum pater in nati trepidus ceruice pependit, et uerita est umeros urere flamma pios.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 124)
"unda Clytaemestrae stuprum uehit altera, Cressae portat mentitae lignea monstra bouis."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 733)
ad intellegendum saxei, ad iudicandum lignei, ad suscensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:5)
hic, ne tibi pendulum tinguat volubilis sentina vestigium, pandi carinarum ventres abiegnarum trabium textu pulpitabuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:4)
Est autem locus idem sepulchri tumba lignea in modum domunculi facta coopertus, habente foramen in pariete, per quod solent hi, qui causa deuotionis illo adueniunt, manum suam inmittere, ac partem pulueris inde adsumere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:7)
et aeque, ut ipsa iusserat, non alibi quam in medio eorum, iuxta ordinem, quo transierat, ligneo in locello sepulta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:14)
Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu Stabat in exigua ligneus aede deus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1013)
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 515)
anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis implevit curis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 570:2)
phalarica erat Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad extremum unde ferrum exstabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 81:1)
adversus ligneam ingentem admotam urbi turrem aliam ex ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis validis sublicis pro solo usus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 503:1)
hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 35:1)
huic abiegnae breves pinnae tres, velut sagittis solent, circumdabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 725:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION