라틴어 문장 검색

et ideo te ligavi et verberavi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:37)
Et hoc dicto viderunt cordam pendentem inputeum, in cuius capite erat urceola ligata et in alio capite cordae alteraurceola, et pendebant tali ingenio quod una surgente altera desdendebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:39)
Uno modo secundum Stoicos, qui ponunt, quod omnis substantia nobilior per imperium habet movere inferiorem et inferior oboedit ei, sicut in fascinationibus anima unius videndo alterum impedit et ligat operationes eius;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:2)
Quid igitur in hac vita aliud justi agunt, nisi ut exuant se hujus corporis contagionibus, quae velut vincula nos ligant;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:1)
Ligatur itaque et distenditur anima nostra istius corporis nervis, et ideo interdum rigescit, saepe curvatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:6)
Ea profecto est quae validioribus vinculis velut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinaverit se, ligetur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:16)
Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus, velut quodam glutino auditum ligant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:6)
moritur visus qui peccatum annuntiat, qui mulieri fallaci intendit, qui capitur alieni vultus decore, quem oculi meretricis ligaverint, quem aspectus illaqueaverit fornicariae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:7)
Annalibus regni Francorum (quos Annales Laurissenses et Einhardi nuncupavit) tamquam fundamento inniti putavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 4:3)
Innititur enim tantum iis, quae a. 864. (p.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:2)
Hanc ligat amplexu fructumque ligurit amoris.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:12)
succumbit amori Illa nouo, ligat hos firmus amore thorus.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:22)
cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad uos festinanti satis uidebatur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam pernicitatem addidistis.
(아풀레이우스, 플로리다 16:36)
complures enim protinus baculis armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus etiamnunc, repente signo dato et clamore conferto plagas ingerentes acervatim, adeo me strepitu turbulentant, ut cunctis consiliis abiectis illico scitissime taeniae sparteae totus innixus discursus alacres obirem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:9)
Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION