라틴어 문장 검색

- Loto candidior puella cycno, Argento, nive, lilio, ligustro.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV2)
Condita sic puro numerantur lilia vitro, Sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII4)
Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)
Raucae chortis aves et ova matrum Et flavas medio vapore Chias Et fetum querulae rudem capellae Nec iam frigoribus pares olivas Et canum gelidis holus pruinis De nostro tibi missa rure credis?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI1)
Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra, Et Tiburtino monte quod alget ebur;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII6)
Lenta minus gracili crescunt colocasia filo, Plena magis nimio lilia sole cadunt;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII7)
' Albanae livere potest pia quercus olivae, Cinxerit invictum quod prior illa caput.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIII4)
Appetitur posito vilis oliva lupo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI3)
Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula, Rhenanam numeras Sarmaticamque manum, Verba ducis Daci chartis mandata resignas, Victricem laurum quam venit ante vides, Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene, Scis, quota de Libyco litore puppis eat, Cuius Iuleae capiti nascantur olivae, Destinet aetherius cui sua serta pater.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXV2)
Si mihi Picena turdus palleret oliva, Tenderet aut nostras silva Sabina plagas, Aut crescente levis traheretur harundine praeda Pinguis et inplicitas virga teneret aves:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV1)
Altera non deerunt tenui versata favilla, Et Velabrensi massa coacta foco, Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII7)
Ne toga cordylis et paenula desit olivis Aut inopem metuat sordida blatta famem, Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, I1)
Haec, quae Picenis venit subducta trapetis, Inchoat atque eadem finit oliva dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXVI Cistella olivarum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION