라틴어 문장 검색

Nonne adnotatio est margini adscripta quae pertinet ad primam vel ad secundam compositionem hujus capituli et quae ex 24 petita est?
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).940)
- Tres ultimae voces, ut ordo ipse verborum indicat, miro modo sensum turbantes, inepte in margine adscriptae, ineptius in textum translatae fuerunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).948)
- Membrum uncis inclusum nil est nisi adnotatio in margine adscripta, ut Targa ipse notat.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).957)
tutissima, quae lineae modo recta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:7)
Igitur in haec genera demisso specillo, duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 14:1)
Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam, aliquid relinquatur, quod apprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 26:1)
idque, quod inter duas lineas est, excidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 26:7)
Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 51:1)
ab interioribus ejus angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto diducant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 2:5)
si major, duabus lineis debet, ut medium excidatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIV De rainice inguinis. 1:2)
mille pharetrati ludunt in margine fratres, ore pares, aevo similes, gens mollis Amorum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:41)
Attalus heredem voluit te, Roma, relinqui, restitit Antiochus praescripto margine Tauri, indomitos curru Servilius egit Isauros et Pharos Augusto iacuit vel Creta Metello, ne non Eutropio quaestus numerosior esset?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:127)
tunc montis secreta patent, qui flexus in arcum aequora pendenti margine summa ligat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus20)
quae moveant momenta polum, quam certus in astris error, quis tenebras solis causisque meantem defectum indicat numerus, quae linea Phoeben damnet et excluso pallentem fratre relinquat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:66)
Sed laudes genitor longe transgressus avitas subdidit Oceanum sceptris et margine caeli clausit opes, quantum distant a Tigride Gades, inter se Tanais quantum Nilusque relinquunt:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION