라틴어 문장 검색

deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe Crannonisque domos ac moenia Larisaea, Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6412)
immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, irrita ventosae linquens promissa procellae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6419)
Hinc diu super flumina confusionis deflevimus, et patrocinia iusti regis incessanter implorabamus, qui satellitium sevi tyranni disperderet et nos in nostra iustitia reformaret. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:3)
Tunc hereditas nostra, quam sine intermissione deflemus ablatam, nobis erit in integrum restituta;
(단테 알리기에리, Epistolae 57:4)
, iterata deflevit.
(단테 알리기에리, Epistolae 73:5)
7. Sed quia sola vulgaria ventilamus, regulata linquentes, dicimus vulgarium poematum unum esse suppremum, quod per superexcellentiam cantionem vocamus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 125:1)
Nemo, qui bello civili unquam mortem oppetiverat, Montgomerio magis defletus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.71)
fugit inprobus ac mesub cultro linquit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장83)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)
ornatas paulo ante fores, pendentia linquit vela domus et adhuc virides in limine ramos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI119)
mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos ut collata daret fiducia, protegere armis lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum clave teneri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV55)
cedere squamigeris latices nitentibus aiunt et liquidas aperire vias, quia post loca pisces linquant, quo possint cedentes confluere undae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:2)
Praeterea quare quisquam magis omnia tollat et velit ardoris naturam linquere solam, quam neget esse ignis, tamen esse relinquat?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:25)
Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis, id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis res putet inmixtas rebus latitare, sed illud apparere unum, cuius sint plurima mixta et magis in promptu primaque in fronte locata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:1)
linquit enim supera taetri primordia viri, aspera quo magis in terris haerescere possint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION