라틴어 문장 검색

nil adeo mediae telluris, et enses impliciti innexaeque manus, alternaque saevi murmura ceu lituos rapiunt aut signa tubarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권281)
augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 197:1)
lituo in laevam manum dextra in caput Numae imposita ita precatus est, Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 198:2)
qui optimi maximi ornatu decoratus curru aurato per urbem vectus in Capitolium ascenderit, is non conspiciatur cum capide ac lituo, cum capite velato victimam caedet auguriumve ex arce capiet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 86:1)
Ipse Quirinali lituo, id est lituum Quirinalem tenens.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:2)
Et, quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 9:1)
Sed quoniam facta litui mentio est, praetermittendum non est quod posse quaeri animadvertimus, utrum a tuba lituus auguralis appelletur an tuba a lituo augurum lituus dicta sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 5:1)
Qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui, quo canitur, similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 47:4)
qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui quo canitur similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 47:4)
quippe cum ' lituus' sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo 'subcinctus lituo' videri potest?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION