라틴어 문장 검색

sint igitur vestro mea commendata favore carmina, non possum pro quibus ipse loqui, scripta placent a morte fere, quia laedere vivos livor et iniusto carpere dente solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 439)
ergo summotum patria proscindere, Livor, desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1618)
"interea crescat scabrae robiginis expers, nec vitio caeli palleat aegra seges, et neque deficiat macie neque pinguior aequo divitiis pereat luxuriosa suis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권384)
quo non livor adit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권62)
flamen in antiquae lucum Robiginis ibat, exta canis flammis, exta daturus ovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권617)
"aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis, et tremat in summa leve cacumen humo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권620)
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam recta acies, livent rubigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:8)
Non illud Pallas, non illud carpere Livor possit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 12:1)
Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:3)
Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque, et credit tactis digitos insidere membris, et metuit, pressos veniat ne livor in artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:9)
Laudaret faciem Livor quoque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:9)
utque refert, digitis saepe est nutuque locutus, et tacitam mensae duxit in orbe notam et quibus e sucis abeat de corpore livor, impresso fieri qui solet ore, docet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1207)
tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti nomen, ab exequiis quod dare fama solet, nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1064)
cinctus ab innumero me tenet hoste locus, adde quod ingenium longa rubigine laesum torpet et est multo, quam fuit ante, minus, fertilis, assiduo si non renovatur aratro, nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1210)
nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2338)

SEARCH

MENU NAVIGATION