라틴어 문장 검색

ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 2:4)
itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 8:4)
post tuum a me discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 25 3:1)
quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 1:3)
Ergo hic, quisquis est, qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore nec sitienter quid expetens ardeat desiderio nec alacritate futtili gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum videri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 37:1)
. . quod vulturi iecur praebeat, livoris quasi pingat imaginem.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXV*2)
Unde et Petronius Arbiter ait "qui voltur iecur intimum pererrat et pectus trahit intimasque fibras, non est quem lepidi vocant poetae, sed cordis mala, livor atque luxus"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXV*3)
Si livor obtrectare curam voluerit, Non tamen eripiet laudis conscientiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor6)
Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas, Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.24)
Quid iudicare cogitet livor modo, Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.1)
Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, Ingeniique vocas carmen inertis opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 151)
Pascitur in vivis Livor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1522)
Illa locum taurumque diu cunctata relinquit - Sed niger in vaccae pectore livor erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 511)
Livor et adverso maculae sub pectore nigrae Pectus adulterii labe carere negant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 521)
tabuerant cerae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION