라틴어 문장 검색

Sic logice uires artis subtiliter huius Argumenta premunt logiceque sophismata uincunt:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:1)
Zeno, pugil logicus, logices athleta, sophye Rex et ductor adest, logice sibi prelia querens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:9)
sane plerumque accentum suum retinet etiam sermo corruptus, ut Mercuri Domiti Ovidi tertia a fine habere debuit accentum, quia paenultima brevis est, sed constat haec nomina apocopen pertulisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4517)
quod quotiens fit, tertia syllaba a fine sortitur accentum, ut 'latebrae' 'tenebrae'. tamen in hoc sermone ut secunda a fine accentum habeat usus obtinuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4637)
Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 3113)
Sed cum logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris), sed naturam revera persecet, et corporum virtutes et actus eorumque leges in materia determinatas inveniat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:3)
ibidem 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi esse debeat accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breves sunt, sed ratione finalitatis plerumque producuntur in versu, nescientes hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur, ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1164)

SEARCH

MENU NAVIGATION