라틴어 문장 검색

Non enim solam volunt esse illam negotii, de quo apud iudices quaeritur, expositionem, sed personae, ut M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis facundus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 91:2)
posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장10)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
Abdicatio loquax est:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 7:1)
Nostis populi loquacis suspiciones.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 1:15)
loquax est uirtus nec ostendit se tantum, sed ingerit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 4:6)
Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 137:2)
Pueros quidam in hoc mercantur procaces et illorum impudentiam acuunt ac sub magistro habent, qui probra meditate effundant, nec has contumelias vocamus, sed argutias.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:3)
Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus inter alios Atheniensium legatos venerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 139:3)
ruitura cautem movit et silvam tulit secum minorem, ut Chaonis quondam loquax:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:13)
Si vera loquax fama Tonantis furta et gratos narrat amores (quem modo Ledae pressisse sinum tectum plumis pennisque ferunt, modo per fluctus raptam Europen taurum tergo portasse trucem), quae regit et nunc deseret astra, petet amplexus, Poppaea, tuos, quos et Ledae praeferre potest et tibi, quondam cui miranti fulvo, Danae, fluxit in auro.
(세네카, 옥타비아 11:27)
taxata poena lingua crucietur loquax, nec hoc tacebo:
(세네카, Thyestes 95:1)
Risus eram positis inter convivia mensis, et de me poterat quilibet esse loquax.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 251)
sic formae triplicis procax iuventus tellurem pede proterens voraci currebat capitum stupenda gressu et cum classica numinum sonabant mox contra tonitrus resibilante audebat superos ciere planta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem16)
quod si contuleris tuo poetae, mandem perpetuis legenda fastis quaecumque egregiis geris triumphis, nam nunc Musa loquax tacet tributo, quae pro Vergilio Terentioque sextantes legit unciasque fisci, Marsyaeque timet manum ac rudentem, qui Phoebi ex odio vetustiore nunc suspendia vatibus minatur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 10)

SEARCH

MENU NAVIGATION