라틴어 문장 검색

quis porro Isocrati est adversatus infensius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:4)
te lubidines torquent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:4)
lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장6)
quamcumque in domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:11)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)
est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam invenerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:2)
est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem reliquas melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda omnino aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:5)
eam prae lubidine negat curare quicquam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:10)
quasi vero ipse non propter lubidinem tanta flagitia et faciat et dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:11)
quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset per iram?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:4)
"hanc disciplinam quisquis infensus vetat, vetat probatum vivere et sanctum sequi, vetat vigorem mentis alte intendere, nostrique acumen ignis ad terram vocat, nec excitari vim sinit prudentiae."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1136)
Me infensus servat ne quam faciam in nuptiis fallaciam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 310)
Aut quid iam misero mihi denique restat, cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 5:6)
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere, infensi Tyrii;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:11)
et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION