라틴어 문장 검색

modo balineum, sed conclaui quam maxime et alto et lucido et spatioso.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:4)
At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si uires habet, loco lucido;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 5:7)
Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine aduerso, sic ut contra medicus paulo altius;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 35:1)
Habitare vero aedificio lucido, perflatum aestivum, hibernum solem habente;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 3:1)
modo balneum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 7:5)
At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si vires habet, loco lucido;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 5:10)
Post haec in adverso sedili collocandus est loco lucido, lumine adverso sic, ut contra medicus paulo altius sedeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 42:1)
longe spectari e puppibus urbes accensas, lucere fretum ventoque citatas omnibus in pelago velis haerere favillas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:273)
densus nube sua tactuque inmitis et haustu, sed vitreis idem lucidus usque vadis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus16)
Adspice porrectam splendenti fragmine venam, qua trahitur limes lucidiore gelu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVI)1)
si dicto parere negas, patefacta ciebo Tartara, Saturni veteres laxabo catenas, obducam tenebris solem, compage soluta lucidus umbroso miscebitur axis Averno."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:51)
primo calcabitur Atlas occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:220)
coepere columnae ditari subitoque trabes lucere metallo.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:72)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
hic ultrix acies ornatu lucida Martis explicuit cuneos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:205)

SEARCH

MENU NAVIGATION