라틴어 문장 검색

Cum cane silua lupum sociat.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:1)
Lupus inquit:
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:2)
Hec mouet ore lupus:
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:8)
Reddet uerba lupus:
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:17)
Est tibi non pastor, sed lupus ille senex.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:6)
hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni?
(아풀레이우스, 변명 20:2)
non illi norunt aruum colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere.
(아풀레이우스, 플로리다 6:8)
omne enim pridie Lupus negotiator magnarius coemerat.
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:10)
Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem, certe latrones partim impatientia morae, partim studio festinatae fugae, dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distributuros, meque in altioris vindictae vicem lupis et vulturiis praedam relicturos.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:3)
Quae vocis excitu procurrens videt Hercule memorandi spectaculi scaenam, non tauro sed asino dependentem Dircen aniculam, sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:6)
"Accedes antiquis et ipse miraculis et iam credemus exemplo tuae veritatis et Phrixum arieti supernatasse et Arionem delphinum gubernasse et Europam tauro supercubasse."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:13)
"Nam corium affirmatum cineris inspersu dominis referemus eiusque mortem de lupo facile mentiemur."
(아풀레이우스, 변신, 7권 20:10)
lupos enim numerosos, grandes et vastis corporibus sarci nosos ac nimia ferocitate saevientes, passim rapinis assuetos infestare cunctam illam regionem, iamque ipsas vias obsidere et in modum latronum praetereuntes aggredi, immo etiam vesana fame rabidos!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:11)
nam lupi, forsitan confertae iuventutis strepitu vel certe nimia luce flammarum deterriti vel etiam aliorsum grassantes, nulli contra nos aditum tulerunt ae ne procul saltem ulli comparuerant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:11)
Villae vero, quam tunc forte praeteribamus, coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi canes rabidos et immanes et quibusvis lupis et ursis saeviores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiuscemodi vocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultu suorum exasperati contra nos ruunt, et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION