라틴어 문장 검색

Et aliqui ita acceperunt qui ante nos fuerunt, ut et virorum et mulierum factus diluvio interitus demonstraretur, diem ad virum referentes qui sit purior, similis lucis, noctem ad mulierem quae viro dormiente creata describitur (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:8)
praestringit aena lux oculos, nudique seges Mavortia ferri ingeminat splendore diem.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:51)
Hi manipuli, die Aprilis undevicesimo, anno supra dicto, prima luce, iter Bostonia facere coeperunt, summo silentio profecti, apprehensoque quoque obvio, ne adventu improviso vicinitas commoveretur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.22)
Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 5:1)
Tanta autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei siue solis meridiani radiis uideretur esse praeclarior.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:1)
et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장7)
undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:1)
Nulla enim dies per se mala est,sed omnes dies boni sunt, ut in Genesi legitur, quando "divisit Deus lucem a tenebris" et fecit diem et noctem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 17:4)
Iamque dies exactus erat, tempusque subibat, quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:7)
postridie autem eius diei qui erat tum futurus, cum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 1:3)
Postera vix summos spargebat lumine montis orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt solis equi lucemque elatis naribus efflant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:1)
Cumque corpus sacrae uirginis ac sponsae Christi aperto sepulchro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inuentum est, ac si eodem die fuisset defuncta, siue humo condita;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:3)
Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus, Propter sescentas Baccara gausapinas, Optat et obscuras luces ventosque nivesque, Odit et hibernos, si tepuere, dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIX1)
Iam sex et totidem luces de mense supersunt, huic unum numero tu tamen adde diem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권472)
Tabuit ex illo dementer amoribus usa nympha larum inpatiens, et sub Iove nocte dieque sedit humo nuda, nudis incompta capillis, perque novem luces expers undaeque cibique rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit nec se movit humo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION