라틴어 문장 검색

Inmemor est demum nec frugum munere dignus, qui potuit curvi dempto modo pondere aratri ruricolam mactare suum, qui trita labore illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, tot dederat messes, percussit colla securi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:6)
I quoque, delectos mactatos obrue tauros (cognita res usu) de putri viscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:2)
viridique e caespite factas placat odoratis herbosas ignibus aras vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, quid sibi significent, trepidantia consulit exta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:4)
illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro saepe recusanti corpora capta deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 28)
quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra attigit, inluxisse diem Iactantibus horis, qua tener innupto penderet ab ubere Christus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3202)
sed caligantes animas et luce carentes in Iovis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis mactatas taetro leti inmersere barathro, supremum regimen crassis in partibus orbis esse rati mersoque poli consistere fundo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권94)
agnosco nempe quem figura haec denotet, quis fratricida, quis peremptor invidus prave sacrorum disciplinam dividat, mactare dum se vota censet rectius.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말14)
an non in populos dispersa examina Divum fundere erat melius mundumque inplere capacem semideis passim nullo discrimine monstris, quis fera barbaries perituros mactat honores?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 132)
"post partum virginis, ex quo corporis humani naturam pristina origo deseruit carnemque novam vis ardua sevit, atque innupta Deum concepit femina Christum, mortali de matre hominem, sed cum Patre numen."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 115)
"quisque litare Deo mactatis vult holocaustis, offerat in primis pacem:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1223)
Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 8112)
Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae, et molem mirantur equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:10)
Laocon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:3)
Pueri circum innuptaeque puellae sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:4)
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Cresam alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION