라틴어 문장 검색

adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:2)
Pherecydes refert Thesea, cum in Cretam ad Minotaurum duceretur, vovisse pro salute atque reditu suo ἀπόλλωνι Οὐλίῳ καὶ ἀρτέμιδι Οὐλίᾳ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 21:4)
Hostem, Romani, si ex agro expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini censeo vovendos ludos qui quotannis comiter Apollini fiant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:2)
Apollini ludos vovendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemvirisque praeceptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:4)
— Tibi enim, tibi, maxima Iuno, Mactat sacra ferens.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:5)
Sic fatus meritos aris mactabat honores, Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:5)
Mactat lectas de more bidentes, et mox:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 2:2)
Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:1)
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes, et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:3)
Ait enim Mezentium Rutulis imperasse ut sibi offerrent quas dis primitias offerebant, et Latinos omnes similis imperii metu ita vovisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 10:2)
SI ITA FECERITIS, VOVEO VOBIS TEMPLA LUDOSQUE FACTURUM.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 8:2)
Quando enim diceret, Caelicolum regi mactabam in litore taurum si sciret taurum immolari huic deo vetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:1)
Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:2)
Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:2)
Mactat (enim inquit) lectas de more bidentes Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, et quasi expergefactus adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION