라틴어 문장 검색

Tot luctibus funesta civitate pars maeroris fuit quod Iulia Drusi filia, quondam Neronis uxor, denupsit in domum Rubellii Blandi, cuius avum Tiburtem equitem Romanum plerique meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장1)
quibus patratis nemo adeo expers misericordiae fuit quem non Britannici fortuna maerore adficeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 26장4)
frugum quoque egestas et orta ex eo fames in prodigium accipiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장3)
ratusque dedecus molliri, si pluris foedasset, nobilium familiarum posteros egestate venalis in scaenam deduxit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장8)
atque ipse ut laetitiae, ita maeroris immodicus egit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장7)
at in senatu cunctis, ut cuique plurimum maeroris, in adulationem demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum et pro sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus Clemens, hostem et parricidam vocans, donec consensu patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad occasionem privati odii videretur, neu composita aut oblitterata mansuetudine principis novam ad saevitiam retraheret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장4)
quem casum neque ut plerique fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 1:2)
ubi sumptibus exhaustus socordia insuper elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extremum bella civilia ruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장10)
is diu sordidus, repente dives mutationem fortunae male tegebat, accensis egestate longa cupidinibus immoderatus et inopi iuventa senex prodigus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장6)
ego ut concesserim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis expetitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate deponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장2)
ipse Arare flumine devehitur, nullo principali paratu, sed vetere egestate conspicuus, donec Iunius Blaesus Lugudunensis Galliae rector, genere inlustri, largus animo et par opibus, circumdaret principi ministeria, comitaretur liberaliter, eo ipso ingratus, quamvis odium Vitellius vernilibus blanditiis velaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장6)
quippe Aquileiae sisti bellum expectarique Mucianum iubebat, adiciebatque imperio consilium, quando Aegyptus, claustra annonae, vectigalia opulentissimarum provinciarum obtinerentur, posse Vitellii exercitum egestate stipendii frumentique ad deditionem subigi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장10)
Nihil aeque exercitus nostros quam egestas copiarum fatigabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장1)
Obsessos hinc fides, inde egestas inter decus ac flagitium distrahebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장1)
quin et barbaros ferunt, quibus intestinum quibusque aduersus nos bellum esset, uelut in domestico communique maerore consensisse ad indutias;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION