라틴어 문장 검색

tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장2)
postera die velut capta urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta plebs;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장3)
quocumque casu accidit, dum atrociora metuebantur, in levi habitum, reddita securitate, tamquam nihil gravius pati potuissent, maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장5)
quod ubi auditum vulgatumque, maerere socii, fremere legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장2)
spes et praemia in ambiguo, certa funera et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam mortem maereret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장11)
maesta primum fama, dein profugi e proelio perditas res patefaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장2)
mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem eius, castigando formidinem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장5)
maestum inermium agmen deiectis in terram oculis sequebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장10)
reddendam pro intempestiva laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장12)
paucas Vitellio cohortis et maestis undique nuntiis trepidas;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장4)
XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장5)
illic interfectum Sabinum, conflagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장2)
Isdem diebus crebrescentem cladis Germanicae famam nequaquam maesta civitas excipiebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장1)
Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse Africam res novas moliente L. Pisone.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장1)
stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION