라틴어 문장 검색

Eodem tempore, quo rex Baldewinus ab obsidione Sagittae rediit, Willhelmus comes de Sartangis, commisso praelio cum rege Damascenorum, Hertoldino nomine, et eodem cum copiis suis attrito in campo castelli Montis peregrinorum, in victoria et gloria cum mille loricatis equitibus et in spoliis multis regressus praesidium Archas, quod dux Godefridus prima expeditione multis ingeniis aut viribus superare non potuit, nunc post plurimam vastationem segetum ac frugum, quam singulis annis circa regionem intulit, consilio cujusdam Sarraceni in virtute magna obsedit, eo quod penuria alimenti habitatoribus [0677D] loci nimia inesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 2:1)
Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt habent vectigales.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 8장1)
tempta-vimus inter utrumque componere, nos maxume, quibus in eos novum ius professio vetustumque faciebant amicitiae, aliqua censentes, suadentes quaepiam, plurima supplicantes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 3:1)
discissisque uiculis, quos in uicinia urbis inuenit, aduexit illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum, uirgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna altitudine circumdedit a parte, quae terrae est contigua, et dum uentum oportunum cerneret, inlato igne conburere urbem nisus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI.4)
Quos plurimo assultu et mangenarum impetu expugnatos fatigavit, multum obsistentes ac repugnantes, sed [0553B] non sine magno suorum detrimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 62:4)
"Habitant autem quam plurimum in urbis et castellis, et, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:71)
Sunt autem in omini Perside, hae regiones maximae, quas vitaxae (id est magistri equitum) curant, et reges et satrapae - nam minores plurimas recensere difficile est et superfluum - Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 14:1)
Erant enim [0707C] inter hos Turcos fugitivos multi de progenie et sanguine Malduci, qui plurimum sibi saepe adversabantur, de ejus perfidia et nece iniqua, ut propinqui illorum, in terra Corrozan apud majores et minores querimoniam facientes, et de nece propinqui ultionem exsequentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:11)
Hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subverterat tremor, abunde praestitis plurimis, per Nicaeam venit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato, Pessinunta convertit, visurus vetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente, per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 5:1)
Atque exercitus veteranus, perpetuo tanquam sub vexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus et impensae, attamen eiusmodi est ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter vicinos, aut saltem plurimum existimationes ad omnia, conferat, id quod insigniter cernere est in Hispanis, qui iam per annos centum et viginti exercitum veteranum ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 13:8)
Illud minime dubium, quod qui maris potitur dominio in magna libertate agit, et tantum quantum velit de bello sumere potest, ubi contra qui terrestribus copiis est superior nihilominus plurimus angustiis conflictatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:11)
Sub anni insequentis finem, nempe, anni Christi millesimi septingentesimi septuagesimi octavi, cum plurima jam transacta fuissent, cumque hiems instaret, ad Canadam, Britannicam provinciam, et civitatibus Americanis conterminam, manu magna, invadendam, animum appulit Congressus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.67)
Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et excitabit, eo quod plurimi huiusmodi inventis potius se dedent quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiscere, praesertim cum lucro iampridem maiori ex iisdem assuevissent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:12)
Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 17장1)
theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION