라틴어 문장 검색

Laceratus quidam morsu vehementis canis Tinctum cruore panem misit malefico, Audierat esse quod remedium vulneris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aesopus ad quendam de successu improborum.1)
Si vero accessit consiliator maleficus, Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.2)
Novissime interdicit ne cum malefico Usum bonus consociet ullius rei.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.9)
Quae vero nosset pectoris fraudem improbi, Suspectum officium repudiavit malefici Et:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.2)
Nec minore scelere quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditamque damnavit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum verum etiam occidisset;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:2)
Etenim temerarium existimo divinare quam spatiosa sit causa inaudita, tempusque negotio finire cuius modum ignores, praesertim cum primam religioni suae iudex patientiam debeat, quae pars magna iustitiae est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 8:1)
Si hodiernus cursus producitur, hoc saeculum inauditas mutationes climatis experiri potest atque destructionem quae antea numquam fuit oecosystematum, gravibus additis consecutionibus in omnes recidentibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:6)
Probe novimus praesentis consumptionis gradum Nationum maiore incremento pollentium nec non partium ditiorum societatis sustineri non posse, ubi res profundendi et abiciendi mos quaedam inaudita attigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 39:2)
alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 213:2)
sed, pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 230:1)
O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni inauditum!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 194:1)
apparuit tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:3)
sed cum sit continuatum iis quae sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sunt, nova postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 327:3)
sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 153:4)
cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit nova.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION