라틴어 문장 검색

nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens, ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 13)
si non facit, tu male facis, quae insontem insimules.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 279)
primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 362)
Vbi iste est bonus servos, qui probri me maxumi innocentem falso insimulavit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 431)
id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 484)
Facere certum est, neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 491)
At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque concubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 625)
Non ad istuc quod tu insimulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 371)
verum insimulari nolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 135)

SEARCH

MENU NAVIGATION