라틴어 문장 검색

Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:10)
Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)
deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:4)
Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:8)
In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:25)
Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:10)
Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:14)
ut non opprimantur tentamentis malitiae, nec tamquam invalidi succumbant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:6)
Nam quamdiu in voluntate est malum, non in --- ͅ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:8)
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:3)
Natura enim hominis contrariorum capax est, ut et malitiae in ea sit vis, et virtutis ingressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:3)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
atque animus incerto lubricus motu, malitiae fetidus atramento, crudelitatis furore succensus, etiam corporalibus flagitiis incitatur, avarus quoque affectus impatiens mediocrium facultatum, luxuriae cupiditate, effundendique libidine praecipitatur in facinus appetendae salutis alienae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:13)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION