라틴어 문장 검색

neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis perducenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 1:4)
ille an auctor constitutionis fieret, ut inter paucos et sententiae adversos, quibusdam coalitam libertate inreverentiam eo prorupisse frementibus vine an aequo cum patronis iure agerent, sententiam eorum consultarent ac verberibus manus ultro intenderent, impulere vel poenam suam dissuadentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장4)
itaque et constitutiones senatus quasdam rescidit et magistratibus pro tribunali cognoscentibus plerumque se offerebat consiliarium assidebatque iuxtim uel exaduersum in parte primori;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 33장 1:3)
Iuliae uxori tantum afuit ut relegatae, quod minimum est, offici aut humanitatis aliquid impertiret, ut ex constitutione patris uno oppido clausam domo quoque egredi et commercio hominum frui uetuerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 1:2)
Quod autem ubique resplendeat, ratio et auctoritas manifestat.
(단테 알리기에리, Epistolae 113:2)
Patet ergo quomodo ratio manifestat divinum lumen, idest divinam bonitatem, sapientiam et virtutem, resplendere ubique.
(단테 알리기에리, Epistolae 114:11)
Nam "qui oriri solem suum facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos", aliquando misericorditer ad conversionem, aliquando severe ad punitionem, plus et minus, ut vult, gloriam suam quantumcunque male viventibus manifestat.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:14)
Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:23)
In quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum. 13.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:16)
In introitu ad questionem hanc notare oportet quod prime questionis veritas magis manifestanda fuit ad ignorantiam tollendam, quam ad tollendum litigium;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:2)
In quo satis aperte intentio Cristi manifestatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:22)
secundo et melius quod ipsi demones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent nisi ut sciat quilibet de quolibet quia est et quantus est;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 11:3)
"Omne, quod manifestatum lux est."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:35)
Dilucide me, inquit, de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:3)
Plene, ut arbitror, anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum vocabulis et observatione consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION