라틴어 문장 검색

Incarnato coniunctum Filio, qui adest in Eucharistia, totum universum Deo gratias agit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:6)
Filius, qui eum manifestat et per quem omnia creata sunt, huic terrae se coniunxit cum efformatus est in gremio Mariae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 302:2)
Fides, quam a Deo veluti supernaturale donum recipimus, ut in via lux manifestatur, quae iter nostrum in tempore dirigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:6)
Hinc procedit ipsa ex praeterito, lux est cuiusdam fundantis memoriae, illius Iesu vitae, ubi eius plane commendabilis amor est manifestatus, qui mortem vincere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:7)
Christianis illis fides, prout Deus vivens conveniebatur in Christo manifestatus, « mater » erat quaedam, quia efficiebat ut in lucem prodirent, in illis vitam divinam, novam experientiam, fulgidam exsistentiae visionem generabat, ideoque ad testimonium publicum reddendum usque ad finem parati erant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:10)
In fide, Dei dono, supernaturali virtute ab Eo infusa, agnoscimus magnum Amorem nobis esse oblatum, bonum Verbum ad nos esse conversum atque, cum hoc Verbum suscipimus, quod est Iesus Christus, Verbum incarnatum, Spritum Sanctum nos immutare, iter futuri collustrare, atque in nobis spei alas gignere, ad illud laetanter decurrendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:1)
Fides in Dei amore qui in Iesu manifestatur fundamentum percipit in quo natura et eius postrema destinatio nituntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:12)
Tunc manifestatur quo pacto veritate indigeat amor.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:5)
Is turba stipatur, sed eadem ad ipsum personali tactu fidei non pervenit, quae recognoscit eius mysterium, eius naturam Filii qui Patrem manifestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:10)
Desiderio compulsi omnem realitatem illuminandi, initium sumentes ab amore Dei in Iesu manifestato, eodem amore amare quaerentes, primi christiani Graecum orbem, esurientem veritatem, invenerunt socium idoneum ad dialogum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:2)
lux fidei est lux incarnata quae a fulgida vita Iesu procedit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:2)
Ille subiectus est qui se praebet cognoscendum ac manifestandum, videlicet e persona ad personam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:6)
In iis communicatur memoria incarnata, cum locis et temporibus vitae coniuncta, quocumque sensu consociata;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:6)
Ita, per immersionem in aquam, Baptismus nobis de incarnata fidei structura loquitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:11)
Ita in Maria iter fidei Veteris Testamenti assumitur in sequela Iesu et transformari sinit ab Eo, in intuitum ingrediens proprium Filii Dei incarnati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION