라틴어 문장 검색

"tunc pura ab omni sanguine tandem nitebunt marmora, stabunt et aera innoxia, quae nunc habentur idola."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.147)
hic, ubi marmore perspicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena, relliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.54)
quin ad antiquum numerum trahetur viva post poenae specimen puella, morsque 1 vincenti, cui sanguis hinc est fons et honoris, additis 2 Gaio (nec enim silendi) teque, Crementi, quibus incruentum ferre provenit decus ex secundo laudis agone, ambo confessi Dominum steterunt acriter contra fremitum latronum, ambo gustarunt leviter saporem martyriorum, haec sub altari sita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba, quam servat procerum creatrix purpureorum nos pio fletu, date, perluamus marmorum sulcos, quibus est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.36)
"his sumptuosa splendido delubra crescunt marmore, his colla mugientium percussa taurorum cadunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.28)
cernunt stupentes navitae vectam remenso marmore labi retrorsum leniter aestu secundo et flamine.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.142)
sed ne reliquias resuscitandas et mox cum domino simul futuras discretis loca dividant sepulcris, cernuntur niveis stolis amicti, mandant restitui cavoque claudi mixtim marmore pulverem sacrandum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.65)
plurima litterulis signata sepulcra loquuntur martyris aut nomen aut epigramma aliquod, sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas marmora, quae solum significant numerum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.3)
"nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque clivum, donec virenti fluctuet colymbo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.15)
Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:5)
Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum instituam, festosque dies de nomine Phoebi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:18)
Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore voltus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio, et surgentia sidera dicent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:22)
cum venti posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:2)
quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus saevus ubi Orion hibernis conditur undis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:4)
It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:5)
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta coturno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS20)

SEARCH

MENU NAVIGATION