라틴어 문장 검색

Qui fingit sacros auro vel marmore vultus, Non facit ille deos:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIV4)
unus erat, Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones, Cui diadema daret marmore picta Nomas.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII4)
Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro, Infantis domini conscia terra fuit, Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas Vidit reptantis sustinuitque manus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX1)
'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIII2)
Quis Palatinos imitatus imagine vultus Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIV1)
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
Herculis in magni voltus descendere Caesar Dignatus Latiae dat nova templa viae, Qua, Triviae nemorosa petit dum regna, viator Octavum domina marmor ab urbe legit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXIV1)
Idem beatas lautus extruit thermas De marmore omni, quod Carystos invenit, Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit, Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXV3)
Marmora Messallae findit caprificus, et audax Dimidios Crispi mulio ridet equos:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, II8)
Marmora parva quidem, sed non cessura, viator, Mausoli saxis pyramidumque legis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII1)
Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXI1)
Torquatus nitidas vario de marmore thermas Extruxit;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX3)
Quisquis Flaminiam teris, viator, Noli nobile praeterire marmor.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XIII1)
Excipere hos illos, et tota surgere cena Marmora calcantem frigidiora gelu:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LX6)
Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri, Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCIV Calices audaces1)

SEARCH

MENU NAVIGATION