라틴어 문장 검색

Habitetis omnes in aeternum in adiutorio altissimi, qui habitatis unanimes in domo, pater materque fratres filiorum et cuncti unius patris filii memores nostri.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 4:12)
Cum vidisset mater, amplectit filium, benedicens deum se filium revidisse;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:5)
Et Iohannes Baptista sanctam matrem habuit pontificisque filius erat et tamen nec matris affectu nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:9)
Haec inopina defectio, necesque insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum excitavere causas immanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam, suadente matre cum paucis e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud Neocaesaream morari praecepit, urbem Polemoniaci Ponti notissimam, liberali victu curandum et cultu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 9:1)
Dum haec aguntur, filius rogavit regem adversus matrem, quam rex iussit in conspectu suo sisti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:14)
duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit, et matribus diversos et aetatibus longe dispares.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 8:1)
Aeacus, Iovis et Aeginae filius, cum vellet matris suae perpetuam memoriam permanere, insulam, in qua regnabat, a nomine eius Aeginam appellavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 78)
Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam erudiit facile in civitatem receptus esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo, ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:6)
Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui antea bene merenti fuerit inimicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 8:1)
ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen, quod virum qui inter rebellantes fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens, matrem tamen, inquit, pueri sepelitote.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 199:1)
cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duae matres ex insperato receptis filiis gaudio mortuae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha5)
atque ego illi aspicio forma eximia mulierem, filius quam advexit meus matri ancillam suae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 120)
Uenit autem illuc duce Basso milite regis AEduini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, et Uuscfrean filium AEduini, nec non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Daegberecto, qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem uel regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:11)
Nam ut ait idem, "Filius sapiens letificat patrem,filius vero stultus mestitia est matris sue."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 91:2)
Unde Salomon dicit, filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitiae est matri suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION